Officium Sancti Thome de Lancastra

MS. Reg. 12, c. XII. fol. 1, ro., de fine regni Edwardi II., seu initio Edw. III., omnia prosa scripta.

Antiphona

Gaude Thoma, ducum decus, lucerna Lancastriæ,
Qui per necem imitaris Thomam Cantuariæ;
Cujus caput conculcatur pacem ob ecclesiæ,
Atque tuum detruncatur causa pacis Angliæ;
Esto nobis pius tutor in omni discrimine.

Oratio

Deus, qui, pro pace et tranquillitate regnicolarum Angliæ, beatum Thomam martyrem tuum atque comitem gladio persecutoris occumbere voluisti, concede propitius, ut omnes qui ejus memoriam devote venerantur in terris, præmia condigna cum ipso consequi mereantur in cœlis, ꝑ đn. ñ.

Prosa

Sospitati dat ægrotos precum Thomæ fusio;
Comes pius mox languentum adest in præsidio;
Relevantur ab infirmis infirmi suffragio.
Sancti Thomæ quod monstratur signorum indicio.
Vas regale trucidatur regni pro remedio.
O quam probat sanctum ducem morborum curatio!
Ergo laudes Thomæ sancto canamus cum gaudio;
Nam devote poscens illum, statim proculdubio
sospes regreditur.

Sequentia

Summum regem honoremus,
dulcis pro memoria
Martyris, quem collaudemus
summa reverentia.
Thomas comes appellatur,
stemmate egregio;
Sine causa condempnatur,
natus thoro regio.
Qui cum plebem totam cernit
labi sub naufragio,
Non pro jure mori spernit,
lætali commercio.
O flos militum regalis,
tuam hanc familiam
Semper conserves a malis,
perducens ad gloriam! Amen.

Pange, lingua, gloriosi comitis martyrium,
Sanguinisque præciosi Thomæ floris militum,
Germinisque generosi laudis, lucis comitum.
De parentis utriusque regali prosapia
Prodit Thomas, cujus pater proles erat regia,
Matrem atque sublimavit reginam Navarria.
Dux fidelis suum gregem dum dispersum conspicit,
Æmulumque suum regem sibi motum meminit,
Mox carnalem juxta legem in mirum contremuit.
Benedicti benedictus capitur vigilia,
Agonista fit invictus statim die tertia,
Diræ neci est addictus, ob quod luget Anglia.
Proht dolor! acephalatur plebis pro juvamine,

Suorumque desolatur militum stipamine,
Dum dolose defiandatur per sudam Hoylandiæ.
Ad sepulcrum cujus fiunt frequenter miracula,
Cæci, claudi, surdi, muti, membra paralytica,
Prece sua consequuntur optata præsidia.
Trinitati laus et honor, virtus et potentia
Patri, proli, flaminique sacro sit per sæcula,
Quæ nos salvat a peccatis Thomæ per suffragia! Amen.

O jam Christi pietas,
Atque Thomæ caritas
palam elucescit!
Heu! nunc languet æquitas,
Viget et impietas,
veritas vilescit!
Nempe Thomæ bonitas,
Ejus atque sanctitas,
indies acrescit;
Ad cujus tumbam sospitas
Ægris datur, ut veritas
cunctis nunc clarescit.
Copiosæ caritatis
Thoma pugil strenue,
Qui pro lege libertatis
decertasti Angliæ,
Interpella pro peccatis
nostris patrem gloriæ
Ut ascribat cum beatis
nos cœlestis curiæ. Amen.


Featured: Miniature of an earl of Lancaster (possibly Edmund Crouchback or his son Thomas) with St. George. Oxford, Bodleian Library, MS Douce 231), from the early 14th century.


Scroll to Top